Liber Proverbiorum*

Caput 16: 4

universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
(* Traductions européennes)

Glose

Universa propter semetipsum,etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.